- CELAENAE
- CELAENAEStraboni tumulus est Asiae proprie dictae, Apamiae imminens, oppidum habens eiusdem nominis, quod Phrygiae caput Livius vocat, l. 38. c. 13. Antiochus Soter Apamiam dixit, matris nomine, filiae Artabazi, uxoris Seleuci Nicanoris. Hoc in loco Marsyam cum Apolline tibiarum cantu certâsse fabulantur, victumque temeritatis suae poenas dedisse, et in fluv. sui nominis commutatum fuisse. Ovid. Fast. l. 4. v. 363.Inter ait, viridem Cybelen, altasque CelaenasAmnis it insanâ nomine Gallus aquâ.Lucanus, l. 3. v. 206.Lugent damnatae Phoebo victore Celaenae.Stat. Theb. l. 2. v. 666.Foeda Celaenaeâ committere proelia buxo.Ubi Scholiastes: Celaenae Marsyae civitas, ubi primum dicitur tibiarum usus inventus, quibus Apollinem provocare ausus est, a quo victus temeritatis suae poenas exsolvit. Marsyas enim Celaenaeus fuit; ut ipse infra, l. 4. Theb. v. 186.------ Et illustres Satyro pendente Celaenas.Obiter emendabis Polyaenum, in Melantho, l. 1. Strategem. c. 19. Ε᾿πολέμουν Μελαινῶν περὶ. Μελαιναὶ, χωρίον μεθόριον Α᾿ττικῆς, καὶ Βοιωτίας. Legendum Κελαινῶν, et Κελαιναὶ, ut recte monet magnus Casaubonus. Schol. Aristoph. Acharn. Act. 1. Πόλεμος ἦν Α᾿θηναίοις πρὸς Βοιωτοὺς περὶ Κελαινῶν, ὃ ἠ̈ν χωρίον εν μεθορίοις. Ita etiam Suidas et Phavorinus vocibus Α᾿πατούρια, et Κελαιναί. Vide Strab. l. 12. sub finem. Nic. Lloydius. Salmasius distinguit Arcem Celaenarum, in qua fons Maeandri, quaeque in monte Aulocrene sita erat, ab urbe Apamaea seu Novis Celaenis, quas cum condidisset Antiothus Soter, veteris oppidi incloas eo transtulit. Ex arce hac antiqua autem ortus Maeander, per mediam urbem arci subiectam pervadebat, et postmodum Marsyâ, Orgâ et Ombrimâ fluviis, quibus urbem circum fusam ait Plin. l. 5. c. 29. reddebatur auctior, etc. Qua de re vide plura apud eum ad Solin. p. 827. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.